La partition « Vergine Bella »

Guillaume Dufay

 

Vergine Bella


Téléchargez la partition de Vergine Bella, pour trois voix TTB de Guillaume Dufay.
Partition gratuite en PDF

Facebook Twitter Pinterest
Vergine Bella Partition gratuite
 
 

Paroles

Magnanimae gentis laudes patiare, mi Berna
Augeat usque suum nuntia fama decus!
Vox Pegasea locum mundi procurrat ad omnem:
Cognoscant Daci, Teucria, Parthus, Arabs
Quam fortes animos, quam ferrea pectora
Quamque egregious sensus, optima Berna, patris!
Juribus annorum cujus res publica florens
Consilio veterum multiplicata manet
Cultrix justitiae, communis pacis amatrix,
Quae tua gloria sit, maxima gesta docent!
Alleluja.

Nexus amicitiae Musa modulante Camena
Magnificetur enim nil sine pace valet
Quando jungi potuisti, Berna, Friburgo
Quanta mali rabies impetuosa ruit!
Optima cum vobis communia vota fuere
O quibus, o quantis utraque functa fuit!
Vivite felices! Praeclara Sabaudia pacis
Auctrix servatrix faedera vestra probat.
Praegetium Ludovicum comitemque Philippum
Cernitis en magnum pondus amicitiae. Alleluja.

Vidéo

Commentaires