La partition « Angelus ad Virginem »

Chant Grégorien

 

Angelus ad Virginem


Téléchargez la partition de Angelus ad Virginem, chant du Moyen Âge de Chant Grégorien.
Partition gratuite en PDF

Facebook Twitter Pinterest
Angelus ad Virginem Partition gratuite
 
 

Paroles

Angelus ad Virginem
Subintrans in conclave
Virginis formidinem
Demulcens inquit : Ave !
Ave, Regina virginum,
Caeli terraeque Dominum
Concipies et paries intacta
Salutem hominum,
Tu porta caeli facta
Medela criminum.

Quomodo conciperem
quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem
quod firma mente vovi?
Spiritus Sancti gratia
perficiet haec omnia;
ne timeas, sed gaudeas, secura
quod castimonia
manebit in te pura
Dei potentia.

Ad haec virgo nobilis
respondens inquit ei:
Ancilla sum humilis
omnipotentis Dei.
Tibi caelesti nuntio,
tanti secreti conscio
consentiens et cupiens videre
factum quod audio;
parata sum parere
Dei consilio.

Angelus disparuit,
et statim puellaris
uterus intumuit
vi partus virginalis.
quo circumdatus utero
novum mensium numero;
hinc exiit, et iniit conflictum,
affigens humero;
Crucem qua dedit ictum
hosti mortifero.

Eia Mater Domini,
quae pacem reddidisti
Angelis et homini,
cum Christum genuisti:
tuum exora Filium
ut se nobis propitium
exhibeat et deleat peccata:
praestans auxilium
vita frui beata
post hoc exsilium.

Vidéo

Commentaires